Liber Antiquitatum Biblicarum/Pseudo-Philo
1
1 Initio mundi Adam genuit tres filios et unam filiam, Cain, Noaba, Abel et Seth.2 Et vixit Adam postquam genuit Seth annos DCC, et genuit filios duodecim et filias octo. 3 Et hec sunt nomina virorum, Eliseel, Suris, Elamiel, Brabal, Naat, Zarama, Zasam, Maidal et Anath. 4 Et he filie eius, Phua, Iectas, Arebica, Sifa, Tetia, Saba, Asin.5 Et vixit Seth annos CV et genuit Enos. Et vixit Seth postquam genuit Enos annos DCCVII, et genuit filios tres et filias duas. 6 Et hec sunt nomina filiorum eius, Elidia, Fonna et Matha, filiarum vero Malida et Thila.7 Et vixit Enos annos CLXXX et genuit Cainan. Et vixit Enos postquam genuit Cainan annos DCCXV et genuit filios duos et filiam. 8 Et hec sunt nomina filiorum eius, Foe et Thaal, filie autem Catennath.9 Et vixit Cainan annos CLXX et genuit Malaleel. Et vixit Cainan postquam genuit Malaleel annos DCCXXX et genuit tres filios et duas filias. 10 Et hec sunt nomina virorum, Athac, Socer, Lofa, et nomina filiarum Ana et Leva.11 Et vixit Malaleel annos CLXV et procreavit Iareth. Et vixit Malaleel postquam procreavit Iareth annos DCCXXX et genuit filios septem et filias quinque. 12 Et hec sunt nomina virorum, Leta, Mata, Cechar, Melie, Suriel, Lodo, Otim. Et hec sunt nomina filiarum eius, Ada et Noa, Iebal, Mada, Sella.13 Et vixit Iareth annos CLXII et genuit Enoch. Et vixit Iareth postquam genuit Enoch annos DCCC et genuit filios quatuor et filias duas. 14 Et hec sunt nomina virorum, Lead, Anac, Soboac et Ietar, filiarum autem Tetzeco, Lesse.15 Et vixit Enoch annos CLXV et genuit Matusalam. Et vixit Enoch postquam genuit Matusalam annos CC et genuit filios quinque et filias tres. 16 Placuit autem Enoch Deo in tempore illo et non inveniebatur, quoniam transtulit illum Deus. 17 Nomina autem filiorum eius Anaz, Zeum, Achaun, Feledi, Elith, filiarum autem Theiz, Lefith, Leath.18 Et vixit Matusalam annos CLXXXVII et genuit Lamech. Et vixit Matusalam postquam genuit Lamech annos DCCLXXXII et genuit duos filios et duas filias. 19 Et hec sunt nomina virorum, Inab et Rafo, filiarum autem Aluma et Amuga.20 Et vixit Lamech annos CLXXXII et genuit filium et vocavit eum secundum nativitatem suam Noe dicens: Hic requiem dabit nobis et terre ab his qui sunt in ea, in quibus visitabitur propter iniquitatem operum malorum.21 Et vixit Lamech postquam procreavit Noe annos DLXXX et V <...>22 Et vixit Noe annos CCC et genuit filios tres, Sem, Cham, Iafeth.